Страница 1 из 12
Carolus IV
Vita Caroli
Capitulum I
Secundis sedentibus in thronis meis binis, binas mundi vitas agnoscere et meliorem eligere. Cum binam faciem in enigmate respicimus, memoriam de ambabus vitis habemus. Quia sicut facies, que videtur in speculo, vana et nichil est, ita et peccatorum vita nichil est. Unde Aquilaris in evangelio ait: «Et sine ipso factum est nichil». Quomodo autem factum est nichil peccatoris opus, cum ipse id fecerit? Peccatum uero fecit, sed non opus. Opus denominatur ab optacione, et peccator semper optat delicias et inquinatur per eas. Fraudatur vero in desiderio suo, quia corruptibilia desiderat, que ad nichilum rediguntur. Et sic sepelitur vita sua cum ipso; quia cum carnalia corrumpuntur, desideria sua finiuntur. De secunda autem vita ait Aquilaris: «Quod factum est in ipso, vita erat, et vita erat lux hominum.» Quomodo autem faciemus vitam in eo, ut vita sit lux nostra, docet nos salvator dicens: «Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. Qui vivunt de tali cibo spirituali, manent in eternum.» Quomodo de ipso vivant, advertamus. No
Capitulum II
Cum autem regnabitis post me decorati diademate regum, mementote, quod et ego rexi ante vos, et in pulverem redactus sum et in lutum vermium. Similiter vos cadetis transeuntes ut umbra et velud flos agri. Quid valet nobilitas aut rerum affluencia, nisi assit pura consciencia cum fide recta et spe sancte resurreccionis? Non estimetis vitam vestram sicut impii, non recte cogitantes: cum exiguum sit, quod estis, quia a deo creati et ex nichilo nati sitis et post hoc ad nichilum redigamini, tanquam non fuissetis. Scitote vos habere patrem eternum et filium eius, dominum nostrum Jesum Christum, qui primogenitus est in multis fratribus, qui vos vult participes fieri regni sui, si mandata eius servaveritis, et non inquinaveritis mentes et consciencias, et voluntate sanguinis et carnis vestre efficiemini filii dei, prout Joha