Страница 2 из 12
Cavete ergo vobis ab omni peccato in etate tenera, quia parvus error in principio magnus erit in fine. Sed ambulate in lege domini sine macula, ut benediccionem accipiatis ab eo, qui ait: «Beati inmaculati in via, qui ambulant in lege domini,» ut sitis tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet, sed asscriptum erit in libro vite, ubi asscripta sunt nomina iustorum. Quod vobis prestare dignetur, qui dignus fuit aperire librum et signacula eius.
Capitulum III
Successioni vestre diligenter scripsi verba preassumpta sapiencie et timoris dei, quantum mea parvitas divini auxilii capax fuit. Nunc de vana et stulta vita mea vobis scribere cupio, ac de exordio transitus mei mundani, ut cedere vobis valeant in exemplum. Graciam autem michi a deo infusam et amorem studii, quod mei pectoris habuit tenacitas non tacebo; ut tanto magis speretis in divino auxilio in laboribus vobis succurrere, quanto patres et predecessores vestri vobis magis a
Facta est autem magna dissensio inter regem Anglie, qui erat temporibus illis, et inter predictum regem Francie. Rex autem Anglie habebat in uxorem sororem predicti regis, quam idem rex expulit de Anglia una cum filio suo primogenito nomine Eduardo. Que veniens ad fratrem suum permansit in Francia in exilio una cum suo primogenito. Rex vero Francie indignatus propter expulsionem sororis sue et sororini rogavit socerum meum Karolum, patruum suum, ut vindicaret tantam verecundiam progeniei ipsorum factam. Qui assumpto exercitu intravit Aquitaniam, et quasi eam in toto devicit, excepto Burdegalis cum aliquibus fortaliciis sive castris Reversusque dictus Karolus in Franciam triumpho obtento, tradidit filiam filie sue, comitisse Hanonie, sororis mee uxoris, filio predicti regis Anglie Eduardo tempore exilii in uxorem, associataque sibi comitiva misit ipsum in Angliam. Qui invaluit in patrem et captivavit eum, et privavit eum regno, et imposuit sibi diadema. Eodem a
In illo eciam a
Fuique duobus a
Capitulum IV
Reversus itaque de Francia inveni patrem meum in comitatu Luczemburgensi, occupante temporibus illis imperium Ludovico de Bavaria, qui se scripsit Ludovicus quartus, qui post mortem Henrici septimi, avi mei, in Romanorum regem in discordia fuit electus contra Fridricum, ducem Austrie. Quem Ludovicum elegerunt et cum eo steterunt usque ad suum triumphum, quo captivavit eundem Fridericum, ducem Austrie, suum adversarium, Joha
Illo vero tempore cum reversus fueram de Francia in comitatum Luczemburgensem et inveneram patrem meum ibidem, obsederat dux Austrie civitatem Columbariensem in Alzacia, et Ludovicus eam liberare non poterat. Accessit pater meus ad eosdem, et concordavit dictum ducem cum Ludovico. Deinde ivit in comitatum Tyrolis ad ducem Karinthie, quem expulerat de regno Boemie. Cuius uxor prima mortua fuerat, soror matris mee; demum tamen acceperat aliam uxorem, sororem ducis de Brunswych, cum qua habuit unicam filiam, quam copulavit fratri meo Joha